Latin
1618.5 to 1618.8
Ficino, Opera omnia 1618.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Non ergo motus ipse calorem aliamue generat formam, sed forma quandoque per motum, talisque forma talem: quamuis forma prior sit natura praestantior. Denique quis nam asserat localem motum, qui &omni forma deterior est, atque pertinet ad externa, suapte natura generare calorem? Profectò uel excutit calorem saepe latentem, uel ex duorum collisione corporum medium confringit aërem, solumque rarefacit, sic extenuatus aër ad competentem ignis conditionem, ab idea seminalique ignis ratione, quasi fomite formam ignis induitur Luna igitur calefacit minus quàm Sol, quia calida minus. Superiores stellae minus quoque quàm Sol, quia uel calidae minus, uel minores Sole, uel longè distantiores, uel inter se admodum separatae. Videtur autem Sol secundum accidens exsiccare, non quia in eo sit, uel sicca natura, uel uis aliqua desiccandi, alioquin nec omnia naturaliter augeret, imò ignis more minueret: sed quoniam radij Solis, uel in concauis nimium duris nimium coarctentur, uel ex directo percutientes fortius ad nos reflectantur: tunc enim uis per eiusmodi uiolentiam noua contingit. Om nino uerò quia radij tanquam immateriales, liquidissimi, immaculati, neque collidunt, neque confringunt propriè, neque confringuntur, sed uel congregantur, uel è regione redduntur, apparet calorem illis inesse natura, qui congregatione propria intendatur, ac uehementius agat. Luna quoque frigus ex accedenti uidetur afferre, quia &meatus lumen eius nostros aperiat, &nocturnum interim frigus extenuet, quo fit ut frigus inde subtilius per patefactos aditus liberius intret. Frigoris quidem natura est interimere atque comprimere, lumen uerò Lunae gignit prorsus &auget, utpote quod habet cum humore calorem. Similiter Solis lumen ex accidenti causa frigoris est nonnunquam: siue natu ralem corporis nostri calorem foras prouocet: siue post calorem Solis mox calori uentoque corpus exponas. Saturnum praeterea nefas est frigidum ullo modo, &propterea mortiferum appellare. Nihil enim in igne tanto tamque uitali, uel ullo modo frigidum, uel laetiferum esse potest: Satis esto, apud Saturnum ab humore uinci calorem.