Latin
1619.5 to 1619.8
Ficino, Opera omnia 1619.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam uerò Sol Planetas sibi nimium &altitudine, &latitudine propinquantes forrè confunderet, &uirtutis excellenturia penitus occuparet, ideo decretum est Lunam atque Venerem, quarum medius Sol incedit, latius euagari, nam ad duodecim ferè portiones peruagari uereres uoluerunt Mercurius tanquam remotiorà Sole, quàm Venus, angustiori se peruagatione defendit: nam ferè ad portiones octo percurrit, Mars &lupiter ad quinque. Saturnus utpote remotissimus ad tres in latum portiones excurrit. Sic eorum opinio confirmatur, qui Veneri Mercurium anteponunt, quanquam &qui contrà faciunt, ordine signorum se defendunt. Sicut enim domus procedunt, ita Planetas disponi uolunt. Cancer ergo primam ponit Lunam. Leo Solem secundum, Virgo Mercurium tertium, Libra Venerem quartum, Scorpius quintum Martem, Sagittarius sextum louem, Capricornus Saturnum septimum. Deinde uersa uice ponuntur, sed haec illi uiderint. Compositiones in naturis Planetarum, ac diuersae uires &actiones, &ex cunctis mira coeli contemperatio. CEd redeo ad Plotinum. Cum asserat omnia in coelo calere, frigere nibil, &tameh in quibusdam magis minusue temperari calorem, uidetur humorem illic cum calore coniungere, cuius commixtione temperatio fiat. Non enim hic calor frigiditate reprimitur, neque scipso insuper refrenatur, neque merus ibi regnat atque solus, alioquin non alibi magis, quàm alibi dominabitur. Humon igitur illic, id est, lenis, &agilis teneritudo quaedam, &uelut uncta liquiditas, &alma foecunditas fiumor inquam. huiusmodi ibi tum calorem alit ut nectar, sicut calor alit lumen uelutambrosia, tum cohercet incendium, ne uel ex incendio calor insuper ipse perdatur, tum collisionem sphaerarum mutuam prohibet, alioquin ex rapidissimo motu futuram, sphaerasque &alia protinus exusturam tum denique motus radiosque lenit &mulcet, quo blandius inferiora contingant. Haec omnia perficit humor: humor inquam familiari calori suo adeò necessarius, ut nunquam destillet inde uel disfluat, uel calorem ipsum o. rundat &suffocet. Profectò sicut in anima uitalis motus ab animali uita, haec autem ab intellectu dependet, &seruatur atque uicissim, sic in coelo liquiditas à calore, calorque a lumine. Ita igitur uel exempli causa compone coelestia, in Saturno calorem ualde superat humor, in Marte longè calor humorem, lupiter horum medius calorem, quasi pariter cum humore contemperat, Marri deinceps ut more Platonico digeram accedit Mercurius referens Saturni naturam. Huic Ve nus, quasi in mixtionem louiam repraesentans: Dico autem quasi.