Latin
1619.1 to 1619.4
Ficino, Opera omnia 1619.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem natus octauo mense non uiuat, si modò ita semper accidat (accidit enim aliter in Aegypto, &alicubi apud Gręcos) causa erit non frigiditas, siccitasue Saturni, sed uiolentia quaedam aliunde tunc illata, quae nasci eo tempore compellit eum, quo adhuc Saturnus in uisceri bus detinebat. Non enim dum hic retinet, nascitur aliquis, nisi uiolenta nimium causa expulsus ex aluo. Nam &Peripatetici medicique aliunde, quàm à Saturno rationes assignant, &Astrologi tradunt in regionibus Indiae Saturno subiectis uitas esse longissimas. Sed non ne ex accidenti saltem a Satu no siccam frigidamue naturam nonnunquam euenire dicemus? Tunc ita fortè uideri si quando Saturni radius in frigida &sicca materia capiatur: eam. n. &per se paulum calefacere potest uel humefacere, &sistit nimium, unde cogitur materia gelu. Sed tum in humidiore, tum uel maximè in calidiore quamplurimum conferre uidetur. Nam &humore suo temperat caloris excessum, &ipsa congluti nandi uirture cohibet humoris effluxum. Mars uerò contrà, in materia frigidiore uel humidiore moderatur effectum: calidiorem uerò praecipitat, non tam in caloris excessu, quàm uigore mouendi. Sed quoniam de seminali nunc materia fecimus mentionem, operęprecium est admonere uim in foetu So lis &Lunae uniuersalem esse in calorem humoremque uitalem. Vim Saturni esse, seminalem materiam colligere penitus atque firmare: louis officium mouere deinceps, intusque fouere: Martis actio ad exter na mouere: Mercurij munus figurare ad sensum spiritus atque membra: Veneris ministerium ad afsectum &propaginem omnia conformare. Hae uerò sunt dotes praecipuè pertinentes ad corpus, ex Planetarum signorumque corporibus. Ex eorum iterum animabus in nostris animis à Saturno contemplatio cautioque &conseruatio diligens augetur, ab soue ciuilis &prudens potissimum gubernatio, à Marte magnanimitas malorum iniuriarumque expultrix. à Mercurio inquisitio quaelibet &expressio, à Venere charitas &humanitas, à Sole honestatis cura pudorque &gloriae studium uerioris, à Luna denique rerum uitae necessariarum cura &prouidentia diligens. Sed ne quis nos fortè dannet Planetas sic ordine Platonico disponentes, memento diuinam prouidentiam statuisse Solem per latitudinem Zodiaci minimè peruagari, tota enim huius euagatio sub unius portionis aestimationem uenit.