Latin
1624.1 to 1624.4
Ficino, Opera omnia 1624.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &Astronomi confitentur ad inuisibile signum omnia referenda: Forsan enim Aries manifestus, qui tunc cum Ariete concurrebat occulto, nunc cum Tauro congruit, aut saltem cum alio Arietis illius gradu siue minuto. Sic &caetera signa signis aliter ordine consequenti respondent. Vnde si signa uires per signa permutant, Planetae quoque per signa commutant. Quamdiu uerò mundus cucurrerit, &quo habitu signa haec comparentur ad illa, ne suspicari quidem homini licet. Quantum uerò diuersitas circa octauam sphaeram ualeat, ex eo perspicimus, quòd multis iam annorum millibus Planetae frequentius inter se reuertuntur ad idem: neque dum tamen similes omnino reuertuntur effectus: nondum pristina mundi facies renouatur: non redeunt imperia eadem &ibidem: non leges similes atque mores. Diuersitatem autem octauae sphaerae dicimus, non solum, quae fit ab occasu ad ortum, sed etiam accessum eius atque recessum, per quem imagines alijs seculis ad septentrionem accedunt, alijs ad meridiem. Non possunt igitur Astrologi certas pro experientia confirmanda regulas posuisse, dum de hominibus tem pore diuerso nascentibus, similemque tamen quodammodo quarundam stellarum habentibus posituram similes opinarentur effectus. Non prius enim eadem prorsus uniuersi facies reuertetur, quàm annorum triginta sex millia consumentur. Accedit ad haec quòd quemadmodum regi lae Medicorum aliter alibi sunt obseruandae. si modo futurae sint salutares: sic &Astrologorum regulae mutationem sub regionibus diuersis admittunt. Non enim potest obseruationis Chaldae orum ratio consistere, si quis sub diuersis coeli regionibus uti eadem ratione uoluerit. Eaedem namque stellę, sicut non ubique pruinas cient, similiter uel calores, uentosque &pluuias, sed mutant &uariant, tempestatesque eodem tempore alibi placidas mouent, alibi uiolentas, alibi nullas: cur non euenta quoque humanarum rerum alia Chaldaeis, alia Getulis, &Scythis efficiunt? Profectò sicut sub alio curuamine coeli alius est corporis habitus: ita in caeteris omnino rebus humanis non idem prorsus conijcere potes, si stellas ex quacunque terra conspexeris.