Latin
1624.5 to 1624.7
Ficino, Opera omnia 1624.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed esto: obseruent in sin gulis Astrologi regionibus, quid potissimum certis seculis fieri è coelo conueniat, quod ad hunc usque diem ritè nullus obseruat, figuram certè coelestem quam destinare fatalem unicuique solent, ad summum explorare non possunt. Primo quidem cum nascentis farum, non à figura propria tantum, sed parentum, atque auorum figura simul &proauorum, &ab ipso nuptiarum tempore dependere concedant neque tot configurationes explorare licet, neque fatales nati causas tam latè dispersas &signa distracta colligere datur, neque sicubi sibimet aduersentur, momenta rerum grauiora perpendere: ac si quis ista comprehendat, non tamen ex his duntaxat omnem in nato uidebit euentum. Veniunt enim, aiunt, saepe uniuersales causae, tam potentes, ut propria cuiusque permu tent in deterius uidelicet, aut melius. Sed redeamus ad figuras quodammodo pertinentes ad natum. Ptolemaeus in quadripartito inquit: Breue tempus maximam in re ipsa mutationem facere, ideoque difficile admodum esse iudicium. Hinc &Albumasar in libro de Iudicijs. Necessarium, inquit, est ad iudicium, qualibet hora optimè callere Planetarum cursus, &gradus atque minuta signorum tenere certissimè. Profectò signa sex à Cancro exordientia, quia recta procedunt, horas duas, uel paulò plus occupant ascendendo: sex reliqua quae à Capricorno incipiunt, quoniam exoriuntur obliquè, citra duas horas ascendunt. Diuidenda igitur hora est utrobique, partesque hotae partibus signi distribuendae. In rectis quidem gradus quisque signorum quintamdecimam ferme exigit horae partem, in obliquis fermè uigesimam. Verùm sicut in signis triginta sunt gradus, &in quolibet gradu sexaginta minuta, &in quolibet minuto sexaginta secunda: ita partem horae utrobique, uel quintamdecimam, uel uigesimam, necesse est in partes sexaginta, &ita sexaginta similiter distribuere, &singula singulis prorsus accommodare. Cùm igitur asserant, ut &Origenes inquit, Astrologi non solum gradus, sed &minuta minutorumque minuta necessariò cognosci debere. in quibus Planetae sint, &quae ascendant, siue descendant. (Nam in minimo maximum esse discrimenquod &Nigidius in uoluenda figuli rota monstrauit) quis nam minutias eiusmodi deprehendere potest? Iam uerò cum ut plurimum media signi pars unam ascendendo occupet horam. quo nam pacto minutum ascendentis inuenies, cum tam minutam diuisionem temporis nequeas obseruare?