Latin
1625.4 to 1625.7
Ficino, Opera omnia 1625.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed esto, repe riat fortè quispiam primordia foetus: quęrimus utrum prima illa temperatio coeli, quando primum inchoabatur opus humanum. solum conducar ad opus, an &reliquae deinceps harmoniae coelestes, qua sicut &prima momentanea fuit, momentis singulis uariantur: Si prima solum dicatur efficere, mirum est momentaneam coeli figuram diuturnum opus absoluere. Et cum iam amplius non est, continuè fa cere. Sed afferent ex prima figura uim quandam in foetu relictam, quasi superstitem &agentem. Si ita sanè, quamuis etiam sit adeò mirum, at certè quae continuò deinceps figurae sequuntur, num agunt in foetu nihilrimo &agunt hae quoque, &suas notas inurunt. Et quanquam pro natura prioris excipiantur, influunt tamen etiam pro natura sua, ac paulatim priora permutant, confundunt indicia, iudicia fallunt. Maxima uerò &antecedentium permutatio fit, &sequentium inchoatio, cum primum corpusculo foetus iam ad animam praeparato, influit anima, quod sanè momentum, uel daemonib. est incertum. Iamblichus ex mente Plaronis probat sortem ducemque uitae daemonem animae tribui etiam ante conceptionem, ab uniuersali totius mundi dispositione: prout anima cum primum apperit corpus se habet ad uniuersum, atque è conuerso. Id ergo tempus primo scire oporteret atque perpendere, quod sola inspiratione diuina putat posse comprehendi. Praeter haec insuper in iudicandis hominum effectibus, si quae tempora obseruanda sunt, quinque obseruanda uidentur. Primo quidem serendi tempus, quando semen iacitur in matricem, huius iactus conditio sequitur, uoluntarium pa rentum motum. &ipsam pręsentem utriusque naturam, imaginationemque comitantem potius, quàm praesentem constitutionem coeli. Principium. n. motus fuit utriusque uoluntas: sors uero in eiusmodi motu potissimum pro eorum natura &imaginatione contingit, interea nonnihil fauente coelo. Quantum imaginatio possit, apparet in auiditate praegnantium, &in animalibus quae alba nascuntur ex genitoribus imaginantibus alba, sicut de pauonibus fertur. Secundo, tempus, quo cessante iam mo tu prędicto, semen in matrice collectum firmumque, iam ex eo, quod erat incipit permutari, &forsan pri mo conglutinari.