Latin
1625.8 to 1625.11
Ficino, Opera omnia 1625.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
Exordium &sors conglutinationis actionisque eiusmodi, sequitur conditionem seminis &parentum magis, quam coeli, quia admodum materiale est quod efficitur, &id quidem erat, fitque pars parentum. Pars uerò propinquum propriumque suum sequitur totum. Vnde uidemus ex tali specie indiuiduoque talem speciem &indiuiduum eiusmodi semenque coalescere, confert tamen interea coelum. Tertio: tempus quo primum foerus formatur in uitam. Idque fieri aiunt secundo mense, quo potissimum lupiter agit. Verùm incertum est, utrum adsit uita, cum primum sui mensis impleuerit medium, an aliquor post dies, cum ad quadragesimum nonum à conceptione diem peruenerit. quia natura frequen ter in reb. nostris septenario gaudeat, &omnino an fiat aliter est obscurum. Fortè enim sicut in non o mense, quem loui rursus attribuunt, non similiter in lucem omnis aeditur infans, ita neque pariter in secundo uitam quilibet accipit: nam &foeminas non similiter atque mares accipere compertum esse, ferunt: sic &mares inter se &foeminas probabile est non eisdem interuallis accipere. Quid? quòd ratioualem animam descendere, alij fortè dicent: non mense Iouis, in quo uim uegetalem tribui dicent: non mense Martis, in quo uim potius sensualem: sed mense Solis, aut fortè Mercurij. Sed opinionibus his omissis, consideremus simpliciter propriae uitae principium. Auspicium uitae ab hoc die &hora maximè ducitur: Nam à conceptione auspicium potius essentiae fuit &molis hactenus non alia uita uixit. quàm parentum, parsque alterius extitit: nunc uerò propriam sibi uendicat uitam. sitque iam totum, motuque mox proprio utitur. Eiusmodi ergo uita uitam iam exteriorem, id est, uniuersam secuta uidetur mentemue diuinam. Sors quoque uitę, in corpore, inquam, sequitur maximè praesentem toeli constitutionem. Deinde etiam corporis habitum: pręsentem dico habitum: alius. n. inam est, quam in conce ptione fuerit. Et meritò sicut quod erat materiale magis, materialem magis causam sequebatur, ita quod maximè QQd maximè est, sitque formale, causam in primis formalem, id est, coelestem &supercoelestem praecipuè sed quitur. Quarto: tempus quo adultus infans in utero se à maternis uinculis absoluere toto impetu ni titur. Solutionis eiusmodi sors sequitur, primò quidem praesentem uirtutem pueri ac matris conditionem: deinde coeli habitum magis minusue ad id conferentem. Quinto: tempus quo solutus, omnino puer erumpit ex aluo. Erumpentis quidem conditio praecedentem conditionem sequitur annitentis.