Latin
1628.6 to 1628.9
Ficino, Opera omnia 1628.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Secundò ad effectus conferunt naturales, quos stellarum radijs manifestè foueri uidemus. Tertiò daemonibus hominibusque daemonicis signa futurorum. latentiumque indicia praestant. Quae si dicantur portendere cuncta, quae in mundo sensibili oriuntur, cuncta intellige notione communi, cuncta praecipuè, quae sic sensibili ratione procedunt. Cuncta denique dęmonibus potius, quàm hominibus: illis enim coeleste uolumus Deus legendum proposuisse uidetur. Quod si quid inde ad nos uel per instinctum, uel per argumentum &ostenta transfertur, patet id quoque factum institutione diuina. Ac si non frustra inde sumus admoniti, constat nos tum mala plerunque uitare, tum bona quae praemonstrantur, nostra enim industria consequi posse. Hinc Albumasar contra illos qui dicunt inutilem esse scientiam futurorum, sicait: Poterit sibi forsitam praecauere mutando locum, in quo futura est pestis, poterit etiam aliquando totum à se repellere, ac praeuidens futuram infirmitatem, uel inuasionem hostium &similia deuitare. Hinc etiam Ptole. maeus ait: Sapiens dominabitur astris, quatenus admonitus potest imminens declinare discrimen. Item sapiens adiuuabit opus astrorum, sicut agricola prudens naturalem terrae uirtutem, quatenus bona nonnunquam coelitus indicata, ipse sua industria peragit. Sicut enim se habet agricola prudens ad terram atque coelum, sic ad utrunque medicus atque prudens. Sicut ergo, &quae natura inchoas uit agricola perficit, &quae uicissim exorditur agricola, coelum prorsus absoluit. Item mutat agricola multa praeter coeli Solisque naturam, &quaedam tum ariditate saepius irrigando, tum à frigore protegendo, rum à casu fulciendo defendit: ita medicus atque prudens sigillatim erga coelum corpusque nostrum se gerere potest. Quantum uerò ad haec medicinae diligentia ualeat, compertum habeo, &saepe alias &in puero: qui natus octauo conceptionis mense nocte sub Saturno stationario statione prima in Sagittario ascendente, semianimis profecto &uix ut uidebatur uicturus ad triduum, tamen diligentissimè curatus à nobis paulatim recepit uires, &iam plures annos impleuit.