Latin
1628.10
Ficino, Opera omnia 1628.10
Unproofread scanNot analysed yet
Mitto quot modis fouerim nato cor, cerebrum, &iecur, &stomachum, rebus tum ipsi, tum nutrici &extra &intus adhibitis: obseruans interea feliciores in adhibendo dies &horas. Existimat uerò Ploti nus rationalem animam non artibus eiusmodi tantum corpus suum &sibi commendata frequenterà communi sorte defendere uerumetiam instar coelestium animarum, imperium exercere posse nonnunquàm in inferiores mundi materias: utpote quae germana sit coelestium animarum, atque ita cuncta faciat, tanquam habens quandam principij rationem. Quando uerò id possit, &quomodo pessit, in Theologia latius dispuramus.