Latin
1629.5 to 1629.6
Ficino, Opera omnia 1629.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Non ergo diuitias facere, uel inopiam, quae nobis ex diuersarum apud nos causarum concursu, &occasione contingunt: non uirtures, quae in sensu fiunt à ratione, in ratione perficiuntur ex mente: non uitia, quorum nulla propriè causa est efficiens, sed fortè deficiens, quatenus uidelicet, &sensualis uita à ratione deficit, &ratio à mente degenerat. Contingere quidem ex stellis defectu quodam materiae potest in corpore uiuo incitamentum aliquod uitio rum: uitijs uerò hinc concipiendi occasionem praestat animae superioris amor ad animal. Quae quidem anima alioquin eatenus libera uiuita fato, quatenus menti dedita, per mentem suam cum pri ma diuinae mentis lege consentit. Hinc propheticum illud: Anima mea in manibus meis semper, quando legem tuam non sum oblitus. Quomodo anima rationalis non subest fato, irrationalis uerò subest: quomodo uita corporis nostri propria dependet à uita coelestium, &ab anima nostra. Item in omnibus coelestibus animas esse geminas. Item de daemonibus, &unde mala contingant,