Latin
1629.1 to 1629.4
Ficino, Opera omnia 1629.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Mirto quid per magiam ualeat Astronomicam simul &Physicam: quomodo uires astrorum mirificas certis imaginibus hauriat, &quemadmodum in speculo sępe concauo solis radios congregat, unde in lignum è regione positum reflectit atque comburit, &nonnunquam excaecat intuentes: sic in materijs quibusdam tum natura, rum arte paratis ad stellas, caeteros stellarum radios concipiat &influxus, quos &seruare sibi, &contorquere possit in alios, quod Olympum Alexandrinum Porphyrius narrat efficere solitum: ubi &Plotini animam ranta inquit uirtute pollere, ut stellarum aculeos in se coniectos aliorsum detorquere ualeret. Posse uerò fatalem saepe sortem coelitus imminentem frangi, ludaei per sapientiam Kabalisticam, &intimum sacrarum literarum spiritum confitentur: lamblichus per efficacem deorum sublimium cultum: Porphyrius per magicam sapientiam Apollinis oraculo teste. Ait eim in libro de Oraculis: Cùm quaereret aliquis curineptus ad rem quampiam fuisse ab Apolline iudicatus, quidue faciendum foret, ut quasi apeus susciperetur: Respondit oraculum, eum fatorum ui impediri, quam magis artibus effugere ponterat. Vnde aperte patet magicam hominibus artem diuinitus esse concessam, ut aliquo modo fatum re, pellerent. Haec Porphyrius. Posse uerò per magicam ualetudinem animi corporisque curari, &immor talitatem denique comparari in Charmide Plato significat, temperantia, praesertim per uirturem sapientiae comparata: nam ab animae sanitate sanitatem corporis proficisci, magorum testimonio com probat. Sed audiamus Zoroastrem diuinè canentem: Si ardentem ad pietatis officia mentem pror sus intenderis, labile quoque corpus seruabis. Hic traditum est. Pythagoricos sacris consueuisse carmi nibus morbos animorum corporumque expellere. Si tantam habet animus potestatem, quid mirum na turaliter esse liberum à seruitute fatali, donec ipsemet corpus ultra prouidentiae modum amore nimio complectatur? Nam deinceps &animus obsequitur corpori, &corpus seruit legi fatali, quoad animus interim amorem à corpore conuertat ad mentem. Vnde primo quidem seipsum à fato eximit fu giendo, deinde &corpus, utpote qui iam corroboratur ex mente à fato plerunque defendit, tum occulta quadam uirtute germana coelestibus, tum arte nonnunquam diuinitus patefacta: Conclude Capitulum, stellas plurima significare, non facere.