Latin
1631.4 to 1631.7
Ficino, Opera omnia 1631.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Qualis praeterea in nobis ex animabus geminis &corpore conspiratio est, talem in ipso mundo, in sphaeris, in stellis esse iudicat: Vbique enim intellectualis anima regit corpus per propinquiorem corpori uitam ex annima profluentem. Nam quantum intellectualis est, separata, &superiora petens, nimium distat à corpore, corpori uerò per aliquid appropinquat, quod in ipsa, uel ex ipsa iam intellectu degenerat Ex ipsa dico: quoniam si natura elementalis, uelut ignis subiecto propinquans, non solum substantiam illi suam admouent, sed aliquam sibi similem inferit qualitatem, multò magis auima ranquàm natura potentior. uitalis substantiae suae praesentia uitalem quandam infundit corpori facultatem. Sint ergo in mundo, in Sphaeris, in stellis animae passim geminae: Primae angelorum ubique bonorum teneant atque deorum, sequentes uero, angelorum qui ceciderunt in corpora, dęmonumque uicem gerere iudicentur: Angeli omnes eiusmodi primum, id est, animae mundanae angelum comi tantur Deo semper haerentem. Daemones similiter omnes eiusmodi primum, id est, mundanae animae daemonem à Deo longius discedentem, corporique penitus incumbentem ubique sectantur. Angeli rursum ad incorporea, da mones ad corporea uergunt plurimum, animasque alliciunt. Ideoque angeli à fato soluunt animas: dęmones autem eas fato deuinciunt. In daemonibus posiro pinquum corporei mundi huius imperium. Vnde fit, ut si hinc ad angelos comparatio fiat, mundus hic iure dicatur positus in Maligno. Hinc &facilè manichaeorum est error exortus. Proindesicut intellectum nostrum asserit diuinis semper incumbere, quamuis ratio interim occupemmumanis: ita rationem totamque superiorem in coelestibus animam, affirmat diuinorum contemp petua perfrui, dum inferiores coelestium animae corpora regunt, imaginantur &corpora go affectus esse daemonicos arbitratur. Affectus quidem diuini sunt in primis, humani sum stris, ac saepè ferini at uerò illic daemonici quales sunt? Finge sapientem assiduè diuinis contempla tionibus occupatum, sed in eo interim in uegetali natura uigere affectum ad corporis alimoniam, sub repere nonnunquam pruritum famis in stomacho, naturalem generandi libidinem titillare, sed sapientis animi rationem separatis interea deditam, affectus eiusmodi nequaquam animaduertere, imaginatio nem quoque uix stupideque sentire: fermè sicut in eo solet accidere, apud quem in somno haec ferè absque in somnijs incitantur, tales itaque sint affectus ad haec in coelo daemonici. Nihil ergo ex priorib.