Latin
1631.8 to 1631.10
Ficino, Opera omnia 1631.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
animabus mali prouenit, aut uilis: ex sequentibus autem non mala quidem re uera, sed uilia quędam mi nusque bona sequuntur, quatenus ex illis tum in corporibus minus interdum ordinatè mutationes eueniunt, tum in animab. natura corpori mancipatis incitamenta frequenter suboriuntur, per quae &si animę non iniquae necessario fiant, licentius tamen corporis incitamentis indulgeant, aut saltem corpus, &propensius foueant, &accuratis quotidie curent. Ait autem superiores stellarum animas non esse huius uniuersi partes: Cum enim ad intellectualem mundum omnino conuersę sint, illius potius dici par tes posse uidentur. Inferiores uerò stellarum animas uniuersi huius partes appellat, quoniam mancipatae sunt mundi corporibus, quae cum ex eadem inter se materia sint, &sub eadem communi totius forma, uniuersi partes esse putantur. In hac ergo communi mundi materia simul &forma, animę omnes einsmodi in unum opus, tum inter se, tum cum anima mundi ubique conspirant: communique inter se sensu quamuis occulto: &latenti quadam compassione communicant. Tum uerò quaecunque ab ijs opera fiunt, sigillatim mundani partes existunt, uel ad partes attinent atque totum. Nihil ue ro ab ijs alicubi prouenit a naturali mundi huius conditione secretum, faciunt autem quicquid agunt, fermè sic animali natura, sicut natura elementali elementa, &uegetali planetae animaliaque, nulla prorsus electione. Cùm enim aliud electio sit, quàm uita, sitque uita posterior, si inferiorum, uita per se sine electionis officio suo peragit, multo magis uita superiorum per se sua prorsus absoluit.