Latin
Cap. IX
Ficino, Opera omnia 1632
Unproofread scanNot analysed yet
Siqui uerò illic intellectualis, &rationalis electio est, non ministerium quidem hoc, sed officium superius eligit: Atqui &ante electionem illam forsan aliquid intus ex uita priori, absque electione procedit: omnino uerò absque ulla necessitate confilij, etiam si quaedam opus imaginatio comitetur, &ab anima illic prima secunda procedit, &à secunda similiter uirtus singularis in corpore, &à corporem lumen, &in lumine uirtus inferiora generans, atque gubernans. Multis itaque gradibus à mundo intelligibili distant, quae hoc in mundo quotidie generantur &accidunt, ut mirum uideri non debeat, nostra haec non ad summum ordinatissima, non felicissima prouenire. Talia namque succederent, si ab intellectu diuino, aut saltem ab intellectualibus animabus proximè fierent: nunc uerò ex corporibus irrationali uiuentibus anima, perque uires à corporibus emanantes aguntur. Siquid igitur occur rit in mundo, quod molestum sit, quod laboriosum, quod non probes, memento, id totum à foemina nobis accidere, id est, ab anima corpori mancipata, à materia corporis, à contrarietate rursus ele mentalium qualitatum. Quae à stellis fiant, quae non, &quomodo significatio fiat. Quo instinctu anima corpus ingrediatur, quo