Latin
Cap. XI
Ficino, Opera omnia 1632-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XI. Aput undecimum dignitatem coeli tuetur in omnibus, quae inde fieri uel significare dicuntur, ex eo quòd quae hic inde fiunt, nec talia ibi sunt, nec talia in se ueniunt, qualia hic subinde resultant. Ignem hunc nostrum dices ab igne coelesti quodammodo procreari. Hic tamen ab illo adeò diuersus est, ut nihil perseuerantius illo: nihil uicissim hoc instabilius, qui uix momentum sine alieno pabulo permanet. Nihil salubrius illo: nihil pestilentius isto, qui omnia rapacissimè deuorat. Mitto quòd ille ferè totus est lumen: hic ferè totus est fumus. Profecto quantum ad ignis appellationem pertinet, poteris forsitan intelligere, quicquid ex igne coelesti datur else in se aliquid igneum. sed apud non degenerans exile resultare. Potes &aliter Plotini uerba contexere, ut ignea intra nos natura degenerans à coelesti simul cum hac nostra affectione ad diligendum, etiam à coelesti beneuolentia ratione longè deficiente, citet saepe libidinem minus honestam, &hoc quantum ad naturam spectat concupiscendi. Mox adducit exemplum ad naturam iracundiae pertinens: deinde ad rationem in actio.