Latin
1633.1 to 1633.4
Ficino, Opera omnia 1633.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ne positam, denique ad rationem quodammodo contemplantem, ut ostendat ubique alter nobis accipi, quod à coelo aliter est tributum Sic Venus necessariam uel suppeditans, uel augens charitatem saepius incusatur, quasi libidinosos effecerit, cum tamen per eam oblata charitas in libidinem apud nos euadat lasciuiorem. Sic Mars, quòd uel indomitus ferociores effecerit, uel mansuefactus timidio res. Ita Sol &supiter, quod ambitiosos &uanos: ita Mercurius, quòd astutos nimium atque seductores, ita Saturnus, quod segregatores atque tardiores, cum tamen &Mars magnanimitatem, &lupiter, atque Sol studium honestatis, Mercurius industriam: Saturnus contemplationem &grauitatem pręstare uoluerint: nos autem haec uel natura uel consuetudine deprauata contaminauerimus. Inter hęc autem animi dotes non à motibus, uel à corporibus planetarum, sed ab eorum animis uel dari, uel au geri, uel foueri memento, Mala uerò neque ab animis, neque à corporibus coelestium nobis inferri. Nefas enim dictu est, stellas ullas reguli serpentis more nobis aspectu nocere, pium uerò credere, stellas naturaliter omnes Struthi more radiorum intuitu cuncta fouere, perinde atque in animali ipsa totius membrorumque principalium uita membra omnia fouet &adiuuat. Sic Solis lumen suapte natura confert ad uitam atque sensum, quamuis interdum ob subiecti debilitatem humorisue defectum uideatur obesse. Sicut &calor iecoris stomachum naturaliter adiuuat, sed eum in quo uel parum sit humoris, uriliquidi nutrimenti quàm minimum, nonnunquam fortè debilitat. Videtur itaque falsò, uel Mars furorem. uel contra stuporem, siue pauorem adduxisse Saturnus. Deme nimium bilis excessum, tolle copiam atrae bilis, neque Martis aspectus, neque Saturni furibundum faciet, aut stupidum, atque pauidum. Ea rursus in Martem atque Saturnum calumnia, quòd in fortunatos faciant, contingit ex eo, quod Saturnij cum uel contemplatores sint, externa negligant, uel ad expeditionem sint tardiores, praesertim si in frigidiore materia illius influxum acceperintt quò fit ut opportune nihil aggrediantur: Marti contra si in calidiore materia susceperint. Martis instinctum, praecipiti omusa motu perturbant. Forrè etiam Saturnij daemones tanquam contempla tores, si eis commendati simus, nostra negligentius agunt. Martij uerò daemones suorum anis mos importunius urgent. Proinde quantum natura differt inferior à superiori natura, tantum discrepat suscipiendi conditio. Sic ergo uirtutem Saturni continentem atque sistentem, materia saepe inferior, quando calore deseritur, conditione quadam excipit compacta nimium. geluue concrera.