Latin
Cap. XII
Ficino, Opera omnia 1634
Unproofread scanNot analysed yet
Communes itaque coelestes causae plurimam circa communissimas conditiones autoritatem habent: propinquę uerò propriaeque causae, circa proprias plus admodum proculdubio possunt, praesertim quoniam quae à superioribus causis afferuntur pro natura subiecti locique, &pro determinatione causarum propinquiorum accipiantur, &in formam aliam transmutentur. Hinc Ptolemaeus ait, teste etiam Aristotele, coelestis effectus ob materiam naturamque inferiorum posse mutari, neque ineuitabiliter inuenire. Homo igitur uelut à causa fit ex seminaria hominis ratione, quę qui dem est in anima naturaque propria, regitur sub ideali hominis ratione, quae in natura animaque commu ni uigens, regitur tandem ab ipsa diuinae mentis idea. Dum uerò ex ipsa uirtute seminis concipitur homo, interea potest uel è coelo, uel ex propinqua, siue circumstanti materia, uel impedimentum aliquod afferri, uel adiumentum, quo nasciturus, aut deteriorem inde, aut absolutionem accipiat qualitatem. Prodit tamen plurimum similis generanti, specie semper, &persona frequenter. Cum uerò impedimentum, uel ex coelo, uel ex materia contingere possit, majus admodum est quod accidit ex materia, nam manca quaedam saepe producit. Maximum uerò quod imaginatione contingit, haec enim monsira proferre solet. Si ergo majus impedimentum ex materia, &loco, &causis prope nos circunstantibus aduenit, nimirum &hinc potissimum prouenit adiumentum, &omnino nullus coelestis influxus, sed ratio seminalis autoritatem possidet generandi: nam &ubi spontè sub sole pa riter &humore animantes exoriri uidentur, necessariò ex seminali uirtute, quam uita mundi possidet, oriuntur, quod in Theologia latius declaramus Ex uita mundi communi, eiusque rationibus simul, &à rationibus cuiusque proprijs omnia generantur. Item praeter actionem animae mundi communem sunt in plerisque propriae actiones, influxus uerò coelestium motionum, quasi extrinsecus ui