Latin
1634.1 to 1634.4
Ficino, Opera omnia 1634.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIII. dentur accedere. Voniam ad rerum causas tum communes, tum proprias iam descenderat, idcirco in tertioEdecimo libri capite principia rerum ritem prosequitur. Sicut igitur in omni uiuente, sic in mum do tanquam animali quam maximo à seminali ratione, quae est in uegetali uirtute animae, naturalique spiritu &uitali formatur totum corpus sub forma totius. Formatur &membra proprijs mem brorum formis, conformantur &singula, rum mutua inter se communione, tum ad totius formam &finem relatione. Cum igitur in ipsa totius forma contineantur formaliter omnia, in formis uerò singulorum non comprehendantur formaliter alia, quamuis participatione quadam uideantur adesse, merito quicquid agitur uel agit, patiturue in mundo tanquam familiare propriumque ipsius ipsi conducit ad bonum. Non tamen quicquid ex parte accedit ad partem uenit aequè domesticum. Quod enim à patre mundi uenit ad patrem, longè uel situ, uel natura distantem, tanquam alienus uidetur offendere, quod uenit aliter adiuuare. Cuncta uerò quicquid in se inuicem agant, semper praeter id quod in se consistunt, quodue agunt propria facultate, proculdubio ad communem totius uitae spiritum ubique conspirant. Quamobrem de agentibus ita distingue: Quae in uiuente hoc mundi corpore, praeter exiguum quoddam communis uitae uestigium, nihil uitae propriè possint: non propriè quidem agentia sunt, sed agentium instrumenta, ipsius scilicet mundi principaliumque partium mundanarum. Neque id quidem iniuria. Naturalis enim actio pendet ex motu, principium uerò motionis est uita. Vita namque sicut est primus intimus perpetuus essentiae motus, sic est principium cuiuslibet motionis, sic est &naturalis actionis origo. Quib. ergo origo propria uita deest, nimirum &motio abest &actio propria, ubi ergo agere uidentur, aguntur. Sic grauia leuiaque &calefacientia, &similia trahuntur ad motiones &actiones, ab ipsa mundi uita, non aliter quam à magnete ferrum, &calor uel humor in animali à uitali uirtute ducitur atque trahitur. Quae uerò ultra communem mundi uitam nacti sunt aliquod uitae propriè donum, haec motionis actionisque quasi propriae non nihil habere uidentur: Sed uiuentia haec ita distingue: Cum uiuentibus omnibus principium motus insit, ad motiones inquam inter se differentes indifferens, aut ad certam motus conditionem deter minatur ab alio, aut potius ex seipso. Ab alio quidem plantę, scilicet ab uniuersa natura, &à quotidiana quadam indigentia, oportunitate, occasione, concursu circumstantium causarum. Ab alio rursum bruta scilicet ab eorum occursu, quae sentiuntur, dum imaginationem huc uel illuc impellunt.