Latin
1635.5 to 1635.7
Ficino, Opera omnia 1635.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
quia tum ex oportunitate quam namciscitur, ex inferiorum concursibus agit, tum non agit proportio tenare deformia, tum non mouet animam, nisi forsan mo to per coelum corpore anima. uel per accidens moueatur. uel motioni consentiat. Siquis autem propter monstruosos interdum foerus dubitet, uel rationes seminarias, uel species permutari, animaduertat semper in eis partem praecipuam &radicem, speciei propriae conseruari, quamuis uel adium ctum sit aliquid, uel ademptum. Adiunctum inquam, uel ademptum, non tam in fluxu coelesti, quam uel materiae locique imaginationisue uitio, uel concursu quodam fortuito diuersorum. Conseruatur autem principale semper, aut certè quamplurimum, quia principale continuumique illic agens est ratio seminalis, quia quidem sublata, res casu potius quàm natura contingerent. Quam esse necessariam, etiam in his quae sponte nasci uidentur, in Theologia probamus. Cum enim haec sic artificiosè formentur, sic uita sensuque donentur, sicut illa quae propagatione gignentur, certè haec sicut &illa à uiua occulti seminis ratione formantur. Quae ubique in uita mundi regnans, materia passim portunè paratam, &artificiosissimè simul &citissimè format, utpote quae potestatem habetex lentissimam atque diuinam per quam ex uilissimis agit momento pulcherrima, dum &agentia inter se diuersa, ad unum dirigit finem, &generales influxus ad speciales, &proprios pro affectione materiae distinguit affectus. In singulis quae hominibus accidunt, sufficientes apud nos, praeter coelestes motus, causas re