Latin
1635.1 to 1635.4
Ficino, Opera omnia 1635.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
On nino uerò quicquid usquam est mundo, quodammodo uiuit, seu uita propria, siue commum, no nus quàm quicquid est in quodlibet animali. Viuunt inquam, &uiuentia fiunt omnia, secund im dico corpoream, principaliter quodam mundanae animae beneficio: in cuius seminar nes omnes uiuentium continentur: Et ubique ratio seminalis in anima uigens, tum in anima co ni, tum in propria quauis pręcipuum est motionis &generationis formationisque principiu enim in rebus speciales quaedam uirtutes insint, quae ad causas elementales referri non po euenit simpliciter ex confluxu multorum, alioquin uel casu contingerent, uel firmae non forent, ienit igitur ex animali seminariaque ratione. Sic Peonia suspensa collo caducis opitulatur: Polipodi um atram bilem purgat: Corallus timorem pellit: Laurus pellit fugur: Torpedo piscis stupe liominem, etiam uirgam tangentem: Echinus pisciculus sistit nauem, iam uerò speciales eiusmod. uires illinc existunt, unde sunt species. Referuntur autem uariae species naturalium, non solum ad differentes daemones, atque stellas, sed etiam ad ipsarum seminarias rationes in ipsa mundi uita, ubique regnantes. Circa eim quamlibet speciem ad ipsius effectum agentia, passim multa concurrunt, quae nunquam communi firmoque ordine ad unum ritè conducerent, nisi uno quodam duce regerentur ubique praesente. Profectò sicut species complurimae rerum ad genera quaedam, &haec tandem ad unum ubique genus, sic agentia multa gradatim ad unum ubique agens necessariò rediguntur. Agentia inquam, siue tanquam instrumenta, ut corpus inferiora ad superiora, illa fortassis ad Solem beneficio luminis ubique praesentem, siue tanquam agentia principalia, uelut animae rationales inferio ris ordinis, ad rationales superioris ordinis animas, &illae tandem ad unam ubitu pariter dominan rem. Tantam uerò in animali natura eiusque rationibus seminarijs esse uult potestatem, ut nullam uel ingentem mundi partem. &motionem posse putet, eas ex ordine suo penitus deturbare, quò minus ex specialibus rationibus certae rerum species proprietatesque ita proueniant quemadmodum &totius naturae animalis ordo praescribit, &natura quaelibet illius pedissequa ritè prosequitur. Quid er go stellae? quid earum quotidianus motus efficiet? Certè nec faciet species, neque mutabit, neque earum euentus detorquebis à specie. sed qualitatibus fortè quibusdam in deterius meliusue afficiet, siue secundum corpus, siue secundum animam corpori prorsus immersam, siue secundum actiones quasdam, quibus explendis superior anima indiget instrumentis. Id uerò totum coelestis influxus ex accidenti quodam dicitur agere.