Latin
1636.1 to 1636.4
Ficino, Opera omnia 1636.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod enim certę species, ex certis seminibus modisque proprijs oriantur, neque confusio fiat inuicem, neque transgressio, totum in seminalibus consistit naturis declaratque totam eas autoritatem generationis habere, ubi si nihil impedit, foetus ad ratio. nis seminariae normam ritè formatur. Impedire uerò dicitur,. quod non absolutam exprimi finit se minariae uirtutis imaginem. Id autem impedimentum, non tàm ex motibus propriè planetarum tan quam remotis &momentaneis, quàm uel ex uitio matris, uel ex aëris qualitate conceptui dissonam te procedere iudicat. De fato, &fatis: &quomodo anima priusquam fato tangatur, tangitur amore corporis. De daemone uitae duce. De liberatione à fato. De principijs entium. Quomodo anima nostra habeat principij rationem Cap. XV. POstquam quid fati pars, id est, ipsa tantum in dies reuolurio coeli ualeat, explicauit, iam quid rotum fatum ualeat, explicat. Est autem fatum uniuersum tota mobilium omnium series causarum, siue animales causae sint, siue corporeae, seu superiores, siue inferiores. Cum igitur consequens deinceps mobilium causarum connexio fatum sit, nimirum rationalis anima, quatenus ab intellectuali stabilitate digrediens latiùs explicatur in motum, catenus fati laqueis implicantur. Con tra uerò dum totus animus stabili, prorsus intelligentia uiuit, nullis fati retibus irretitur. Cogita igi tur rationalem in anima facultatem, postquam diu quondam uixit in mente, tandem nouo quodam motu uergere ad naturam sub se uegetalem, imaginationemque quodammodo naturae coniunctam, quando uidelicet in natura imaginationemque eiusmodi affectus ad corpoream mobilemque uitam acrius inualescit. Tunc animus nouo quodam sui motu propensius ad mobilia uergens, atque ita mobilem uitam eligens in fatum inde prolabitur, quodammodo etiam antequam terrenum corpus ingrediatur, &priusquam id corpus concipiatur in utero. Fortè enim subito corpus subit aërium, ea potissimum sorte farali, quam &ipse paulo antè partim elegerat, &partim harmonia totius &tunc ita, &tunc potius ita sonans accommodauit. Daemonem uero uitae ducem tunc primum sortitur, cum primum eiusmodi uitam affectauit simulque elegit. Similiter quando deinceps tertenum corpus affectat &eligit, tunc uitae formam partim pro electione, partim pro harmonia coeli dum eligit, ac dum ingreditur regnante sortiri putatur, similiterque in his d daemone duci.