Latin
1636.5 to 1636.8
Ficino, Opera omnia 1636.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Daemonem uerò dari nobis Aegyptij uolunt, ab ipso daemonum praeside Deo ad electae iam uitae normam, atque ad consonantiam uniuersi electionis tempori concinnentem: non ab astro quodam, non à planeta, ut putat Porphyrius, qui in ipsa generationis figura plus possit, ideoque propriè dęmonem, quoniam ad concentum mundi tribuitur. fato animam (ut ita loquari accommodare. Quia uerò datur à Deo, &ad animae ipsius electionem, daturque diuinitus à fato rursus quodammodo animam liberare, animam inquam in daemonem, perque daemonem in Deum quandoque conaersam. Idcirco Pytha goricus ille cantus orat louem, ut uel ipse nos ab his malis absoluat, uel saltem quo daemone utamur ostendat. Respondet denique solutionem sperandam esse per diuinitatem quandam nobis insitam, nobisque malorum remedia subgesturam. In primis autem memorię commendabis: primò quidem uitae sortem formamque uiuendi non fato, sed ab affectione, &electione animae exordiri, perque acceptum mox daemonem quodammodo expediri. Secundò, sortem formamque ut dixi uiuendi ac cipi, siue peragi, uel compleri quodammodo etiam à tota dispositione mundana, quae concurrit undi que, tum quando animam corpus affectat &eligit, tum quando corpus ingreditur. Tertio, dispo sitionem uitae non talem duntaxat fore, qualem sola coelestia fortè decernerent, sed qualem potius inferioris materiae praeparatio, &locus, &natura parentum, imaginatioque, &caetera quae circumstant unà cum coelestibus coniuncta conficiunt. Quartò, ex his omnibus sequi, ut multi sub eadem omnino coeli dispositione nascentes, dissimilem sortiantur euentum, quoniam &altius ante noui tatem, uel etiam ante conceptionem trahuntur fati primordia, &pro inferiorum concursu expletur fati conditio. Quintò, neminem posse uel superiora suspicere, uel haec omnia intueri, uel haec unà cum illis ritè complecti, uel quid ex eorum complexione, uelut ex causa sequatur, perfectè cognoscere. Sextò, iudicium per signa prorsus inde confundi, quod ex diuersis sortis nostrae primor, dijs, causisque inter se oppositis rebusque contrarijs, complurima inter se discrepantia trahuntur indi cia: imò ex alijs, quasi uestigijs alia confunduntur, ut uerè iudicare de sorte, sit sortis cuiusdam potius, quàm scientiae. Post haec autem Lachesis quidem nomine sortes formasque uiuendi dicit signifi cari, nomine Cloto conuolutionem earum euolutionemque ostendi per uniuersum: Atropos denique necessarium huius explicationis effectum: necessarium inquam, quatenus connsistit in natura fati, &quantum huic anima cedit. In fato inquam, quia fatorum regnum Plato propriè ponit in coelo: ideoque ibidem inter ipsa coelestia euentus semper est necessarius. Ac si coelestium concentui, inferio.