Latin
Cap. XIII
Ficino, Opera omnia 1636.9
Unproofread scanNot analysed yet
rum quoque inter se confluentia penitus consonaret, necessario peruenirer, &hic fati decretum: sed for tasse non consonat. Fortè enim accidit inferiora, &ita intra se confluere, &ita rursum congredi cum coelestibus. Hic ergo quispiam fortunam cum fato miscebit. Praeterea si quando &coelestia, &infe riora corpora ad eundem conspirent euentum. ideoque euentus quantum est in hac corporum omnium conspiratione ineuitabilis uideatur, &fortuna iam fatis seruiente fatalis, tamen ubi ius habet animus in quo motus est primus ac liber, non necessario prouenit homini quod mundo necessitas destinabat.