Latin
164.1 to 164.4
Ficino, Opera omnia 164.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ac si ad aliud illam retuleris per quod animetur, ego similiter illud aliud rursus ad aliud referam, aliudque rursus ad aliud, neque cessabo unquam, aut si cessabo, in eo ipso certem quiescam, ut dicam aut illud ipsum quod primo ponebatur, aut aliquid sequens, neque animatum, neque uiuificatum esse ab aliquo, sed ipsum propriem per se esse, quod animat aliud atque uiuificat. Tale quiddam animam &uitam propriè, non quoduis aliud appellabo. Tu forsitam ut infinitum illum progressum &responsiones deliras iam deuites, &tamen animam corpus esse asseras, inferes, eam esse corpus non quidem animatum, sed corpus animale, non uiuificatum, sed uiuens. Srita est, reuolueris eodem. Equidem percontabor, utrum illud ea ratione qua corpus est, anima sit, an alia quadam ratione, nempe nouae alicuius additionis per quam anima le dicatur &uiuens? Certè non ea ratione qua corpus. Omnia siquidem corpora essent animae, ac operationes prae se ferrent. Sequitur ut alia quaedam illic insit natura praeter corporis rationem, per quam animale corpus illud uiuensque dicatur. Illam ego uitam propriè &animam nuncupabo. Tertia ratio. Neque craessum corpus est, neque subtile. Cap. VI. Vnquid crassum corpus est anima, puta uel aqua, uel terra, atque similia? An po tius subtile, tarumque, ut ignis &aër? Primum dici non potest, quoniam animae officium est, penetrare facilimè corpora, implere, mouere. Huic autem operationi crassa corpora sunt ineptissima. Secundum uerò illud esse fortasse uidebitur probabilius, ut rarum sit corpus anima, ut ignis, ut aër. Verùm si ignis dicatur esse, utrum ignis ille qua ratione ignis, anima est, an quadam alia ratione? Si qua ratione ignis est, esse dicatur anima profectò quilibet ignis anima erit, &omnia ignita uiuentia. Igitur alia ratione. Ita de aëre percontandum, concludendumque, animam semper esse ultra naturam corporis requirendam. Neque adducat quisquam quintum aliquod tenuissimum corpusculum pręter quatuor elementa, quod crassioribus infusum corporibus illorum sit anima. Eadem namque redibit quaestio, utrum corpusculum illud per materiam suam sit anima, an per uiam aliquam materiae superadditam.