Latin
164.5 to 164.8
Ficino, Opera omnia 164.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Si primum dicitur, omnia corpo ra erunt animae, quia omnibus subest materia. Si secundum, assecuti erimus iam quod cupimus, ut anima sit ad aliquam uim quodammodo incorpoream referenda. Afferuntur hic à nonnullis breues quaedam persuasiones huiusmodi: Si anima dicatur esse diuisibi lis quaeritur nunquid partes eius uiuant ut totum, nec he? Siuiuunt, toto anima in singulis est suis particulis, quo fit ut non egeat quantitate, quandoquidem per diuisionem non diminuitur. Si non uiuunt, ex non uiuentibus uita consistet, quod est impossibile. Rursus omne corpus alicui quinque sensuum innotescere potest, anima nulli. Omne cor pus figura aliqua uel termino circumscribitur, anima minimè. Omne corpus operationem suam necessariò peragit temporis interuallo (cum enim diuisibile sit in essentia, multò magis in actione) anima saepe momento temporis operatur. Corpus per quantitatem potius quàm per essentiam est in loco, quia propter quantitatem impletlocum, anima peressentiam adest corpori, ut enim adest illi, dat illi esse. Esse per essentiam datur, sicut persapientiam sapere, adest igitur per essentiam. Corpus ita in alio est, ut contineatur ab eo in quo ponitur, atque excedatur, anima in corpore non est comprehensa, sed comprehendens Ipsa enim corpus perficit, continet, atque ducit. Anima denique quolibet corpore &toto corpore praestantior est, quare lineis punctisque quae in corporibus sunt, ut in subiecto, est praestantior. Indiuisibile diuisibili excellentius est. Animus igitur magis in diuisibilis est, quàm aut linea, aut punctum. Quarta ratio. Corpus ex materia &forma componitur. Cap. VII. Orpus naturale ex materia &forma componitur. Animal est naturale corpus. Materia itaque in eo est, &forma. Constat autem ex anima atque corpore. Corpus quidem non est forma naturalis, quia forma naturalis alicuius est forma, &in aliquo est tanquam subiecto, quodam atque formato. Corpus autem nullius forma est. neque in aliquo est subiecto, sed loco. Restat ut anima forma sit, ob hoc potissimum, quòd est proprium internumque operationum motionumque principium, imò etiam essendi principium est animal. Totum hoc ad formam spectat. Est igitur anima forma.