Latin
IN LIBRVM DE MATERIA COMMENT
Ficino, Opera omnia 1642-2
Unproofread scanNot analysed yet
IN LIBRVM DE MATERIA COMMENT. SVMMA LIBRI. Voniam Plotinus neque formosius, neque clarius, neque distinctius usquam loquitur, quàm ubi de informi &obscuro, &instincto rerum subiecto disputat: idcirco liber hic de materia disputans, non Iam commentaria exacturus uidetur, à nobis, quàm admonitionibus quibusdam fore contentus Probabit igitur in utroque mundo tam intellectuali, quàm corporeo suam quandam esse materiam, &utrobique sub omnibus unam. atque hanc tantum ab illa distare, quantum forma differt hic mundus ab illo. Confutabit opiniones de materia falsas: confirmabit diligentißimè ueras: concludet materiam quidem utrobique esse infinitatem quandam, id est, naturam, siue potentiam nullum formae terminum suis uisceribus includentem, sed aliunde duntaxat terminabilem: aliunde formabilem: materiam rursus in mundo diuino esse ens quidem, sed actu intellectualim formabile, materiam uerò in mundo sensibili non reuera ens iudicari, sed enis illius umbram, formis naturalibus tanquam illius entis imaginibus capiendis perpetuò subditam. Diuersae opiniones philosophorum de materia, &quod materia quaedam sit etiam in rebus incorporeis. Cap. YN primo capite descriptionem materiae ponit ualde communem, per relationem scilicet, ad formas, qua omnes materiam esse formarum susceptaculum consenserunt. sed aliter alij, quae sequuntur ex pedierunt Stoici, Cinici, Cirenaici, supra corpus nihil excogitantes, materiam duntaxat esse substantiam uoluerunt: formas uerò nihil aliud esse, praeterea quasdam materiae passiones, ipsamque materiam esse corpus trina dimensione porrectum: quos in primis theologiae libris latissimè confutamus: Pythagorici uerò &Platonici, atque Peripatetici supra corpus aliquid cogitantes materiam quoque cogitare potuerunt esse non corpus: ideoque in rebus etiam incorporeis materiam quandam intellexerunt. Sicut enim formale allquid ponunt in corporibus atque diuinum. sic quodammodo concedunt materiale aliquid in diuinis, ut aptius accommodentur haec illis, &ab eorum ordine existat hic ordo. Excogitamus enim naturam corpoream ab animali natura, animalem ab intellectuali deductam, &simili quadam proportione compositam: compositionem uerò in corporibus perfectissimam esse compertum habemus, quae ex materia formaque conficitur. In hac enim sola est unio maxima siquidem &materia est aliquid formae, &forma uicissim est aliquid materiaet imò &materia, quasi forma est in potentia, &forma, quasi materia est in actu. Itaque similis hic unio est, atque in Diapason consonantia ex dupla proportione nascente, ubi uox acuta cum graui, quasi forma cum materia coit in unum. Si qua igitur in animali, &intellectuali natura compositio est, quae certè est, cum post unum ipsum existant, certè compositio est eiusmodi, in qua sit &forma, &insuper aliquid quasi materia. Qua quidem de re in decimoseptimo theologiae libro, &in commentarijs in Philebum latius disputamus. Quod non sint principia plura aequè materia, &quòd materia sit à Deo