Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 1642-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. *N secundo capite quaerit utrum ulla sit materia in intellectuali natura: &quinque rationes adducir, quibus ibi non esse materia uideatur, quas in sequentibus confurabit. Tu uerò inter haec notabis esse non posse principia prima omnium aeque summa: id nos quantum communiter ad principiam pertinet satis in theologia monstramus. Quantum uerò ad Deum pertinet &materiam, quòd aeque principia esse non possint, hic attende Articus eiusque sectatores, &quodammodo etiam Plu tarchus materiam posuerunt, non aliter ex seipsa ab aeterno fuisse, atque artificem mundi Deum, &illam quidem uiuam, sed uacuam ratione, ideoque per se inordinatè iactatam: demum uerò rationem diuinitus accepisse, unde formari, mouerique coepit ratione, mundumque sic fuisse aliquando constitutum: qui &antea fuerit ante quàm redigeretur in chaos, ac uicissim in chaos sit aliquando rediturus à Deo quondam reformatus, &à Deo iterum reformandus. Hi sanè in hanc sententiam inciderunt, quia uerba Platonis in Timaeo atque Politico, non aliter, quàm auribus sonant accepisse uidentur Hos abunde Porphyrius confutat in Timaeo: sed è multis, quae adducit in medium tria duntaxat argumenta in praesentia referenda sunt, quibus confutatur materiam instar Dei ex se prorsus existere: quasi duo haec aequa omnium principia sintur, uelut è regione sibi inuicem occurrentia. Sic igitur ait: Si neque Deus ex materia neque materia existit ex Deo, sed ambo aequè principia sunt: quęrimus quę nam his differentiae causa sit, quia ita differunt, ut Deus quidem sit bonus &agens, materia uerò mala sit atque patiens. Causa quidem differentiae huius, neque ex alterutro est ad alterum, cum neutrum ficri dicatur ab altero: neque rursum ex tertio quopiam ad utrumque: quippe cum nihil superius collocetur.