Latin
1648.1 to 1648.4
Ficino, Opera omnia 1648.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IX. Confirmatio superiorum. Erum ne fortè mireris quantitatem nullam in ipsa ratione materia contineri: materiamque ex se non esse quantam. Memento, cum res praeter quantitatem multae sint, ut substantię, &qua litates atque similia, meritò rationem entis à ratione quantitatis esse diuersam, &communjorem atque priorem ideoque multa &esse intelligibili, posse etiam si non existant, nec intelligantur esse quanta. Sic nec anima quannta est, quae generat quantitatem, neque materia quanta quae procedit corpora, neque quantitas ipsa quanta, ne abeatur in infinitum. Siquidem quantum quantitate fit quantum: sicut aliquid qualitate fit quale. Ex quo etiam confirmatur quantitatem aliquid esse fom Sic ergo corpus uiuens naturali colore fit coloratum, neque tamen color ipse est coloratus. Neque ri sus seminaria ratio, quae naturalem in animali colorem creat, est color, similiter neque quantitas &figura uiuenti congruens, quanta uel figurata est, neque seminaria uirtus quantitatis eiusmodi figuraeque fabricatrix est quantitas aliqua, uel figura. Tum uerò sicut accedens qualitas ad materiam nondum qualem reddit subitò qualem, sic &quantitas accedens, ad eam nondum quantam simpliciter reddit quantam. Neque tu cogitare debes materiam in primo quantitatis aduentu in amplius ex an gustiori protendi Angustia enim &litudo modi. quidam sunt existentis iam quantitatis. Antè uerò primum quantitatis accessum, neque quantitas in materia est, neque igitur ibi modi sunt quan titatis. Atqui &ipsa formalis ratio quantitatis, neque magna est: alioquin non congrueret paruis: ne que rursum parua, alloquin magnis seipsam accommodare non posset Similiter &materia neque tanta est propriè neque tanta, ut aeque sit ad omnes quantitatis modos subeundos indifferens: neque rursum quanta simpliciter, ne quid ita in se formale possideat sitque composita. Cap. Quomodo materia cognoscatur, cum sit informis. Vbitatur igitur quomodo cognosci materia possit, cum formis careant omnibus, oporteat au Ptem tum rem cognoscendam, cognoscentes mouere per formam, tum cognoscentes per formam ipsi rei cognoscendae consentaneam agere circa ipsam. Cùm igitur per formas cognitio fiat, uidemur consequenter cogitaturi formalia, non informia, nisi forsan animo moliamur formas omnes ex animo segregantes, coniectare nonnihil in rebus à formis similiter omnibus segregatum. Sed interim tum molimur.