Latin
Cap. IX
Ficino, Opera omnia 1648.5
Unproofread scanNot analysed yet
forma quadam certè molimur, ideoque inuiti molimur &formam, quanuis ut putamus informem:dum uidelicet pro uiribus cogitamus indefinitam, atque sub eiusmodi forma suspicamur indefinitam quoque materiam. Sic igitur indefinitate quadam conceptionis no strae indefinitatem materiae cogitamus. Conducit ad idem indefinitas quaedam, quasi materialis sub animi forma naturaliter actuque latens. Si fingatur circulus infinitus, ratio quidem desinitioque circuli finita erit &certa. lactus autem oculi, uel similis imaginationis per circulum infinitum, infinitè uagabitur. Similiter siquis omnibus sublatis formis intuentis, oculi more intendat pro uiribus animi aciem in materiam, nihil prorsus inspiciet: sicut nihil inspicit oculus luminibus &coloribus ubique sublatis. Sed hic animus coniectat interea subtracto lumine subesse corpus obscurum. Nunquid &ibi formis ademptis subesse conijcit rem informem? Conijcit quidem utcumque potest.