Latin
1649.1 to 1649.4
Ficino, Opera omnia 1649.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XI. Roinde materiam non esse quantum aliquid confirmat, contra dicentes, non esse aliam in rebus materiam praeter dimensionem qualitatibus subditam, quemadmodum in coelo ponere uidetur Auerrois. Plerique considerantes dimensionem, tum inefficacem esse, tum ad capiendum accommodatam, qualem esse materiam arbitramur, dimensionem putauerunt ipsam esse materiam. His autem respondet Plotinus, probans dimensionem non esse necessariam ad ipsum acceptionis effectum, quandoquidem mens, &anima sine dimensione res capiant. Praeterea cum ipsum simpliciter ens antecedat esse quantum, meritò quantitas posterius ad ens accedit: quo fit quantitatem fine priori quantitate recipiat. Similiter materia sine quantitate praecedente suscipit quantitatem, ergo &quod recipiat alia, habet non quia quanta, sed quia materia: quippre cum ipsa mareria primum fue rit susceptaculum. Contigit autem materię formas in dimensione recipere, quoniam sicut formas, sic &dimensionem accipit, ac producto spatio protenditur in ea simul &qualitas, contracto uerò contrahitur. sam uerò in ipsa intentione naturae prior esse uidetur species, primaque speciei proprietas, quàm eius quantitas, uel figura. Ideoque sic naturaliter institura materia est, ut potissima prępara tio eius ad speciem sit potius, quàm ad aliquam quantitatem. Materiam dico simplicem atque primam: nam secunda materia iam certo modo ad speciem aliquam praeparata, magnitudinem ei conuenientem iam coepit accipere: sed &antè magnitudinem certè quandam subijt qualitatem futurae congruam speciei cuius quidem qualitatis uirtus magnitudinem &figuram paulatim accommodat speciei. Gerta igitur forma quantitatem certam quodammodo antecedit, ac si figuras quantitatem saltem interminatam certas praecedere formas. fingemus &nos similiter interminatam quantitatem, ab interminata quadam forma praecedi, cuius efficatia in quantitatem materia protendatur: sic utique imperium actionemque separatae formae super materiam. mox in materia forma sequetur antecedens, uidelicet quantitatem longius à separata forma distante. Tum uerò cum agere, atque mouere qualitatis sit proprium, non quantitatis, meritò non quantitas qualitatem, sed contrà qualitas quantitatem agit, &mouet trahitque secum Sic igitur non magnitudo facit calidum, sed calor extendit in magnum. Non paruitas reddit frigidum, sed frigus cogit in paruum. Quid plura? Virtutes utique seminum absque magnitudine propria certas destinant magnitudines nascituris, quibus ipsa sua species starim adest, eademque semper, non statim magnitudo debita uel figura. Haec enim per uirturem speciei temporibus certis ex potentia speciei paulatim procedit in actum. Quamobrem materia formam suscipit ob hoc ipsum, quia materia est arti subdita naturali, formamque in primis suscipit ex agente forma Non igitur quia sit moles accipit formam, sed quia materia sit formabilis.