Latin
Cap. XI
Ficino, Opera omnia 1649.5
Unproofread scanNot analysed yet
Suscipit uero formam modo corporeo, quia materia fit interea moles. dum &uirture, &gratia formae quantitatem excipit formae conuenientem: atqui nisi molem habuerit, adhuc suscipiet qualitatem, quamuis nondum corpoream. Sicut enim in eodem spatio in se inuicem multae sunt qualitates, spatio eas minimè distraliente: sic etiam nisi spatium fuerit, esse simul, multoque magis simul in materia poterunt. Materiam plerique tanquam spatium cogitant, &id quidem uacuum &immensum, quoniam animus cum aciem in hanc intendit, nequid in signum aliquod se dirigere, alioquin formam illic aliquam cogitaret.