Latin
1650.1 to 1650.3
Ficino, Opera omnia 1650.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XII. Confirmantur superioar. Vdisti iam saepius, omnes, rerum naturalium formas esse secundum seminarias rationes in ipsa animae mundanae natura. Et quoniam ibi nulla dimensio est, quaslibet in qualibet &ubique simul cunctas existere, talemque seriem mundum seminarium et animalem, et incorporeum appellari. Finge itaque dimensionem aliquando illicoriri. Subitò natura in longum latumque &profun dum amplificata: protendentur &formae, &quae prius in natura, siue spatio fuerant incorporeę, de inde in natura eadem nacta spatium, corporeae iam euadent locisque inuicem separatae. Talem utique mundum hunc corporeum cogita ex incorporea propagatum, sola forsan accepta dimensione: subtrahe, si placet, dimensionem: seminales adhuc formae restabunt, quae dimensionem quondam in natura praecesserant, sed mundus interim ex corporeo uicissim euaserit incorporeus, sola forsan dimensione sublata. Verùm admonuisset euolo, quae iam natura est in seminario mundo, euadere in hoc corporeo mundo materiam. Sic enim ille in hunc propagari posse uidetur, si statim ex natura materia pullulet, in qua duntaxat oriri dimensio possit naturae praepotentis imperio: quam quidem dimensionem ad corpora conferre putamus: non quia ipsa sit mareria corporum: quorum eadem certè materia est, quę est etiam sub dimensione dimensionisque mareria. Neque rursum dimensio necessaria est, ut simpliciter formae sunt, aliquando corporeae fiant. Quòd enim formae sint, habent qnoniam ex seminario sunt in materia. Quòd autem corporeae sint, ex eo sortiuntur, quòd in mate ria sunt extensa. Huc illud Plotini tendit. Formae non circa magnitudinem propriè, sed circa materiam oriuntur, nam &magnitudine dempta, formae restare possunt, forsan in seminalibus rationibus, forsan etiam in ipsa materia, quamuis non corporeo modo. Id insuper illorum sententia, confirmatur, qui disputant in formae substantialis aduentum totum, usque ad materiam primam ibi resolui, ut forma substantialis actusque simpliciter in ipsa substantiali simpliciterque potentia fiat.