Latin
1650.4 to 1650.7
Ficino, Opera omnia 1650.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Talem itaque formam ante quantitatem, quae est accidens, uolunt adhaerere materiae, ac si quantitas ibi praecesserit, tunc saltem, substantialem formam transgredi limitem quantitatis, nudoque materiae gremio seipsam prorsus insinuare. Ob hanc forsitan rationem formas nonnulli substantiales esse indiuisibiles arbitrantur, quoniam nulla intercedente quantitare materiae penitus se infundant, quas tamen dimensio comitetur, quae formas praecedat accidentales itaque has tantum efficiat diuisibiles. Vide tur id terigisse Plotinus, ubi ait: Si forma scilicet substantialis necessariò in dimensione foret, subtra cta hac penitus perituram, posse tamen formam ibi remanere quamuis indiuisibilem, siue in materia proprie, siue in natura fundetur, sed &in materia forsan restare potest indiuisibilis, nam prius etiam cogitatur esse, quàm prorendatur: mitto, quòd quantitare diutius etiam permutata forma re maneat eadem, non tamen eadem remaneret commutata materia, ex quo patet, formam non circa quantitatem fieri, sed circa materiam. Commiscentur autem facilè multa corpora in corpus unum, quoniam in eadem materia congruunt ad omnia aequè parata, omnium pariter auida, neque dimen sionem habente suapte natura, per quam distare inter se multa coguntur. Iam uerò cum dimensio quodammodo corporum impediat unionem materia uerò conciliet, constat &aliud dimensionem esse, aliud uerò materiam: &materiam ipsam neque natura sua dimensionem habere, neque formas dimensione suscipere, sed potius semetipsa, praesertim quia prima suscipiendi ratio in eo consistit, quod est primum omnium susceptaculum, id profectò maximè omnium capax esse uidetur, quod potest ubique omnia simul accipere. Dimensio uerò facit, ut nequeant simul omnia capi, imò ut seor sum singula disponantur. Proinde materiam non esse dimensionem, sic iterum confirmamus. Si di mensio sit ipsa materia, erit omnium fundamentum, ericque substantia. Cùm uerò quantiras ubique sit accidens, non potest penes infimum rerum gradum quantitas esse substantia, quamuis quae apud nos accidentia sunt, quodammodo in superioribus substantiae iudicentur.