Latin
1650.8 to 1650.9
Ficino, Opera omnia 1650.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Paeterea sicut ad mutationem qualitatis, sic &ad quantitatis mutationem non necessariò substantia permutatur: ex quo patet utrunque esse pariter accidens Hanc ob causam ubi rem ipsam definis, non soles quanta sit, definitione decernere, quasi quantitas ad rationem formalem, non ut pars attineat, sed accedat ut accidens. Neque uerò minus quantitas quàm qualitas, imò magis contingens esse uidetur: siqui dem qualitas per efficaciam, &actum. &proprietatem magis uidetur cum formali ratione congruere. Quamobrem si quantitas non est substantia, nimirum nec est ipsa materia: quae quidem quum eum omnium sit subiectum, meritò tanquam substantia iudicatur. Sed quis non uideat quantita tem non esse materiam? Modo cogitet materiam prorsus indefinitam, statim per quantiratem sicut per qualitatem determinari, scilicet quanta propriè sit &qualis.