Latin
Cap. XV
Ficino, Opera omnia 1651-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XV. Infinitudo non accidit materiae, sed est ipsa materia. TAec uerò priuatio, quae infinitudo dicitur, uel infinitas, id est, aptitudo tantum per se formabilis, nullosque per se formales, in se fines possidens haec inquam infinitudo non accidit quidem materiae: sed est ipsa materia. Considera rationes &numeros. Rationes inquam formales ex seminarijs idealibusque rationibus dependentes. Numeros inquam tum eiusmodi rationum, tum proprietatum, quae sunt in ipsis, tum graduum uirtutis earum, tum differentiarum inter ipsas. Rationes quidem finiunt, &ordinant finiendo. Numeri uerò ordinant, &finiunt ordinando. Item rationes uiresque formarum, tum genera, quasi materias in species terminant, rum uagum materiae appetirum terminant ad effectum: Numeri quoque ordinant, finiuntque rerum seriem subiectam sibi materiam uires item &motus definiunt qualitatum, atque per illas materiam quoque terminare uidentur. Cum igitur rationes eiusmodi numerique finiant: certè subest eis, quòd finiatur ab ipsis. Id uerò primum est ipsa materia. Nam &composita per hanc habent, ut finiri debeant aliunde: &natura, uel anima, uel mens per suam quandam materiam habent, ut formarum terminis egeant.