Latin
1653.1 to 1653.4
Ficino, Opera omnia 1653.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Materia igitur, cum sit hoc ipsum, quod aliunde finitur, nimirum suapte natura est infinitum. Sicut quod aliunde illuminatur. est per se tenebrosum. Alicubi ergo re uera, imò ubique subest infinita natura, imò uerò infinitas ipsa. Sicut enim res infinita respondet finitae: sic &fini respondet infinitudo. Fini inquam substantiali, substantialis infinitudo non ficta. Infinitudo inquam non in alio: sicut &finis terminusque primus non est in alio. Siquis uerò dicat infinitatem hanc non esse materiam ipsam, sed ipsi prorsus accidere, cogetur fareri infinitatem nonnihil in se habere formale, siquidem sit in subiecto, subiectumque sub tali quadam conditione dererminet: quod certè contra naturam infinitatis esse uidetur. Iam ue rò infinitas ipsa non est ratio ulla formalis. Extrema enim est formabilitas. In qua siquid proprium sit formale: ex ea saltem parte non est formabilis. Veruntamen ad summum formatorem spectet: omnes tribuere formas oportet subiectum huic proportione respondens, nullam prorsus habere. Pręterea si materia per se iufinita est, non oportet infinitatem huic accedere. Sin terminata dicatur, non est materia prima. Denique si materia fingatur, uelut formalis quidam terminus, illique accidere infini tatem, id est, aptitudinem duntaxat formabilem, perdetur subitò siquid formalis fingitur in mate ria. Nihil enim actu formale sub extrema formabilitate relinquitur. Quod autem corporei mundi materia sit infinitas, confirmatur ex eo, quod materia quoque incorporei mundi est infinitas. Non enim ilii accidit infinitudo: quicquid enim est in ipsa, finis existit. Ex illa uerò haec pendet per similem infinitatis modum. Cogita igitur illic ipsum simpliciter unum, uno ente superius. Considera in uno en re infinitatem, id est, potentiam ab ipso uno formabilem. Quae quidem quatenus in terminos illic formales extenditur, potentia &infinitas nominatur. Quatenus in perseuerantiam extra durationis terminos ducitur, nominatur aeternitas Illa quidem infinitudo quodammodo secundum defe ctum sic appellara, sequitur infinitatem unius, secundum supereminentem excessum excogitatam. Et quatenus excedit altera, eatenus fermè succedit &altera, quasi per relationem opposita primae. Sub inde uerò ab infinitate, quae illic formahilis est, ipsa mundanae materiae exorditur infinitas, ita sub natura formabilis, sicut ab illa sub bono.