Latin
1651.5 to 1651.8
Ficino, Opera omnia 1651.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit ad haec, quòd sicut proprietas qualitatis non est materia: sic proprietas materiae non ist qualitas: sed priuatio qualitatis: per quam sanè priuationem, siquis dixerit materiam esse qualem, non minùs errabit, quàm qui dicat materiam ob priuationem magnitudinis esse magnam. Iam uerò si materiae proprietas foret aliquid ipsi materiae, uelut oppositum, absolutè nimirum se haberet ut qualitas. At uerum materiae ipsius proprietas, ipsamet materia iudicatur: sicut &de principio rerum existimare so lemus. Materia igitur non per aliam proprietatem, quam per seipsam ab alijs diuersa censetur. Est igitur materia quodammodo ipsa diuersitas seu mauis alteritas. Alioquin non seipsa quidem diuersa foret, fet, sed ipsa praeter se diuersitate diuersa. Diuersitas uerò haec, quasi duo porssimum significare uidetur, scilicet &communem aliorum negationem, per quam in nulla cum illis generali ratione conueniat, &uniuersalem potentiam capiendi, ad aliam seipsam naturali quadam habitudine refe rentem. Vtrinque sanè materia perpenditur esse diuerfiras, tum quoniam alia nimium de ipsa negantur, tum quoniam naturaliter refertur ad alia. Sic enim necessariò &aliud est quàm illa, &ut actibus potentia illis opponitur. Conclude igitur in praesentia ipsammet materiam esse sui ipsius proprietatem, esse uerò proprietatem, hanc scilicet alia quòd sit quàm alia, id est, quod neque sit alia, neque quicquam alijs simile. Cętera enim quadam inter se, uel communione, uel similitudine congruunt. Materia uerò est penitus segregata, sicut &primum principium segregatum. Caetera rursum praeter id, quod uel inter se, uel à materia diuersa sunt, existunt aliquid secundum speciem in seipsis. Ma teria uerò non per aliud quidem est: per aliud uerò diuersa est: sed potius est ipsa diuersiras: siue mauis aliquid ab aliorum communione omnino secretum. Quoniam uerò Plotinus meruit, ne pronum tiando de materia singulari numero, uel diuersitatem, uel aliud, materia definitum aliquid &forma le nobis appareat: Ideo monet numero plurali dicendum, materiam esse alia siue diuersa, ut per hoc infinitatem eius magis excogitemus. Materia est idem omnino atque priuatio formarum omnium, si priuatio significat infinitatem cap. XIIII. quandam formalemque potentiam. PActenus tractatum est quomodo materia potissimum ad illa se habeat, quae remotiora sunt ab ea, scilicet ad qualitatem, &quantitatem.