Latin
1651.9 to 1651.12
Ficino, Opera omnia 1651.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Deinceps quo pacto ad ea, quae propinquiora Esunt comparentur, uidelicet ad priuationem &infinitum. Sed de priuatione prius. Discutit ergo Peripateticum illud materia &priuatio. sunt quidem subiecto, siue reipsa unum, ratione autem duo. Cum diceret Peripateticus, duo hęc esse ratione, rationes in primis, id est, definitiones duas assignare debebat, unam quidem priuationis, alteram uerò materiae propriam. Quod quidem nisi fiat quod sint ratione duo conuinci non poterit. Quòd si duę adducantur definitiones in medium quaeremus utrum ita se habeant, ut neutrum duorum in alterius definitione ponatur. Si fiat ita, non erunt subiecto, siue re ipsa unum: An potius utrunque in utriusque definitione locetur: sicut de na so simo dici solet, atque ipso simo. Si ita: adhuc res duae sunt, nasus scilicet atque simitas. An fortè unum aliquid eorum in alterius definitione sit, neque uicissim sicut calor in definitione ignis, neque contra. Si ita dicatur etiam res duae sunt, subiectum atque qualitas. Post haec. discutit utrum materia &priuatio res una dicantur, propterea quòd priuatio nihil rei materiae insuper addat, sed caetera de materia neget. Sic autem erit ambiguum quomodo rationes duae sint: altera quidem ad subiectum, id est, materiam pertinens, altera uerò ad relationem, quae priuatione fit ad caetera. Probabile pro fectò est non solum priuationis, sed etiam subiecti rationem ad alia ritè reserri. Quae supra materiam sunt, non solum referuntur ad finem, sed etiam id habent, ut fines sint aliquorum Cum uerò materia sola nullius sit finis, cui quicquam naturali ordine seruiat, sed ipsa duntaxat seruiat omnibus ac totum quicquid est uacuum quidem sit munere finis, undique uerò ad finem naturaliter institurum, &egenum finis semper &cupidum, meritò dictum est naturam eius ad alia ipsa sua ratione referri. Vt quemadmodum in summo rerum tota finis ratio est, sed non ad finem, ita uicissim in infimo fiuis quidem ratio nulla sit, sed omnis ad finem. Noli hic interim relationes dialecticas somniare.