Latin
1654.1 to 1654.4
Ficino, Opera omnia 1654.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVII. sed aliquid, &id quidem modo substantiae. Pud Peripateticos quidem si quis materiam non ens diceret, hanc omnino diceret nihilum. Sed apud Platonicos qui ipsam unius naturam latius quàm naturam entis, longiusque sursum Adeorsumque protendunt, quamuis materiam dicas non ens, non tamen habes eam pro nihilo, sicut neque pro nihilo habes ipsum bonum, quamuis non ens iudicetur. Sed illud quidem ita non ens, ut sit superius ente: hanc autem non ens, ita ut sit inferior ente. Sicut uerò Deus summus apud plerosque di citur purus actus, cui non subest propria formabilisque in Deo potentia, sed quasi eiusmodi potentiae loco illi respondent actui potentiae reliquorum. Sic cum materia sit potentia pura, cui non responder in ea proprius actus, saltem pro hoc ipso actu caeterorum actus respondere uidentur. Quamuis autem ubi actum proprio nomine nuncupamus, quia formalem uigorem significet, eum materiae proprium minimè concedamus, tamen ubi actus significaret nonnihil in sua dependente natura quodammodo praesens atque firmum, firmam huius naturae, siue quasi praesentiae ueritatem, quasi actum quendam materiae tribuere non uerebimur, appellabimusque quodammodo ipsum esse materiae. Qui sanè actus quodue esse non prohibet, materiam puram dici potentiam. Praesens namque &firma materialis potentiae ueritas. eam efficit uerius puriusque &firmius esse potentiam. Neque tu potentiam hanc aliarum debes conditione perpendere. Caeterae namque potentiae sunt in subiectis: haec omnium naturalium est subiectum. Est ergo potentia haec (ut ita dixerimi subiectalis atque substantialis. Addam essentialis: si modò infra entis limites nominari essentia possit. Sic enim diceremus materiam, uel essentiam potentialem, uel potentiam uicissim essentialem. Meritò enim potentiae, &actus in rebus accidentales, &iacentes in alio, sicut rediguntur in actum primum prae existentem, sic in primam potentiam subsi. stentem, cuius quidem esse sit fortè subesse, sicut &materialis formae esse forsitan est inesse.