Latin
Cap. XVI
Ficino, Opera omnia 1654
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter quoque priuatio dicitur non simpliciter quasi nihilum, sed extrema ad primum ens oppositio, &ad ideales, quae in ipso sunt rationes. Non igitur eiusmodi priuatio perditur, id est, eiusmodi natura materiae, formabilis aliunde, quando suscipit formam, sed permanet eiusmodi semper subiecta natura, perpetuoque uel formas, uel formarum modos alternat, uicissimque formatur. Si materia infinitum quantitate foret, quando acciperet terminum, naturam prorsus amitteret. Cum ue ro per formabilitatem sit infinita: quò magis formatur, eo magis formabilitatem exercere uidetur, proprioque subiecti formabilis officio fungi. Proinde cum acceptis bonis, id est, formis adhuc restet informis, propterea quòd nullam per se sibi propriam contrahat, formarumque iacturae sit prona, meri tò adhuc dicitur esse malum. Denique tres hic gradus considerabis. Primum quidem ipsum unum ente superius. Secundum uerò ens ipsum, in quo entis materia ponitur, quam etiam ens iudicari nil prohibet. Tertium corporei mundi materiam: quę cum per extremum gradum sit inferior ente: hac utique conditione solet appellari non ens, non dico nihilum, sed quasi non ens, si ad entis ipsius ueri pulchritudinem comparetur. Ab ipso enim ente primo usque ad naturam uera entia omnia iudican tur. Formae uerd corporum, quae à natura in materiam fiuntentia non uera. Materia denique uerum non ens. Quia uidelicet non solum ab entis ipsius natura, sed etiam ab eius imagine cadit. Qualis certe imago informis naturalibus reperitur. Materia enim neque ens uerum est, neque imaginis more ip sum alicubi representat Quamuis de materia non dicatur ens, uel essentia, uel esse propriè, tamen non debet dici nihilum,