Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 1657
Unproofread scanNot analysed yet
Vita enim non accedit ad illam, sicut ad essentiam corpoream extrinsecus uelut forma: sed prodit intrinsecus uelut actus. Perfecta igitur essentia illa est, &uita perfecta: itaque per modum perfectum est in actu. Quod igitur illic est in actu, existit &actus. Sicut uerò essentiae intimus actus est uita, sic uitae intimus actus est intellectus. Ex uita quidem illa prodit anima uera, ex illo rursus intellectu emicat in animam intellectus. Materia non est aliquid actu. Vaerit in capite quarto: utrum materia prima sit aliquid actu. Atqui expedit primum non esse Galiquid eorum. quae super illam sunt omnino, quae sunt entia uera, neque aliquid rursus eorum, quae generantur in ea, quae entia sunt non uera. Dubitat interea: nunquid ipsa possit aliud quiddam esse actu? Non certè aliquid super ens: non rursus ens uerum, non iterum ens apparens. Quid ergo? Nunquid materia aliud adhuc inferius erit in actu? Certè nihil. Quum enim à tota entis natura, &appellatione deficiat, ideo que non habeat esse, nimirum nec esse habet in actu Confirmat superiora.