Latin
1657.1 to 1657.4
Ficino, Opera omnia 1657.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. Mbigit iterum in capite quinto: Si materia nihil est in actu, quonam pacto de hac ipsa loqui possimus? Et quae dicta sunt disputando confirmat. Iam uerò materia idcirco entium mareria nominatur, quoniam ad illa. uel ad illorum accipiendas imagines est in potentia, siue potius est, ipsa potentia inde formabilis: Siquidem in qualibet arte materiam sub artifice nominare, nihil est aliud, quam aliquid introducere, nihil habens artificiosum, sed potens omnia capere. In natura uero materiam subijcere rerum omnium architecto, non tam est afferre aliquid, quod ad formas sit in potentia, quam formabilem prorsus afferre potentiam. Potentia eiusmodi, &si censetur ordine quodam effectum formae praecedere, tamen quoniam ipsa huius potentiae ratio nihil est aliud, quàm formabilitas, necessariò dependet ab actu formae. Vbi &si dum forma adhuc futura uidetur, iam uideatur ipsa potentia praesens expectans uidelicet effectum formae, tamen ipsa, quae dicitur potentiae ipsius pręsentia, nihil est aliud, quam possibilitas cut ita dixerim) &formae futuritas: &ut aliquis finxerit confusa quaedam inchoatio formae. Iam uerò si formam compares ad efficientem causam, quod formae futurum est, dependet à praesentia causae, sin autem materiam conferas ad ipsam formae naturam, quicquid prę sentia fingitur, in materia dependet ab ipso fermae futuro: imò &iam praesenti. Siquidem in ipsa ratione materiae includi formae uidetur, dum tanquam formabilitas definitur. Item si referas infimum hoc ad uniuersi supremum, dicasque sicut illud actus est purus formatur omnium, ita &hoc puram esse potentiam sub omnibus duntaxat formabilem, tunc sanè si quid illi supremo potentiae formabilis adhibuerit, illius mox substulisti naturam quicquid rursum actus alicuius huic infimo, uelut proprium dedicaueris, huius quoque naturam subitò perdidisti: siquidem huius esse iudicatur in potentia esse huius actus propriè formabilitas. Huius praesentia nihil aliud, quàm formae futuritas.