Latin
IN LIBRVM DE ESSENTIA, QUALITATE COMMENT
Ficino, Opera omnia 1657-2
Unproofread scanNot analysed yet
IN LIBRVM DE ESSENTIA, QUALITATE COMMENT. De essentia quomodo constituatur ex ente, motu, statu, eodem altero, &quae ibi sit distinctio, &de forma substantiali, &ratione formali, &de accidentibus. Cap. ISPVTATIONEM de Essentia &quamlitate ritè admodum à prima exordimur essentia. Illic igitur ab ipso simpliciter uno procedit, &unum non quidem simpliciter, sed unum ens, unum quidem qua ratione fit ab uno, ens autem qua ratione sub uno. Quoniam uerò entis ipsius origo est processio quaedam, non iniuria iam natum &perpetua quadam processione uersatur, processione inquam intima. Progressio enim intima foecunditatem ibi significat: sed indigentiam externa significaret.