Latin
1657.5 to 1657.7
Ficino, Opera omnia 1657.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem materia sic ab entis natura secreta, ut neque adhęret enti, uelut eius proprietas, aut passio, neque ens repraesentet, uelut imago, neque sub illius imagine sic imprimatur, ut afficiatur inde, contrahatque uesti gium, aut seruet: semper utique actus quolibet naturaliter exuens, possibilitatem uerò conseruans: duntaxat ibi succurrens, ubi uerorum entium gradus est ultimus, id est, ipsa natura, &ibi quidem sub sidens imaginibus entium, neque familiare quicquam sibi inde reportans. Nihil autem dici de ea potest, quasi ad entia pertinens, nisi quòd sit umbra naturae. Cumque ita longius ab ente distet, quàm entis imago, nullo modo uel ens, uel esse debet existimari. Iam uerò de ente contrà. atque de non ente iudicare debemus. Ens quidem in actu plus habet entis, quàm mens in potentia, uicissim ergo quod dicitur actu non ens minus habet entis, phiisue non entis, quàm quod non ens in potentia nomina tur Cum igitur materia à prima essentia &ueritate ultra quàm cogitari possit, remotissima sit, ideo que ipsa sit falsitas, uerumque, ira non ens, si hanc fingas in actu suo, magis eam non ens asseuerabis. Et quanto uerius erit materiam appellare postibilitatem, tantò falsius erit eandem actum existimare, atque è con uerso. Conclude librum hac sententia. Veritas ipsa etiam falsò uim praestat: alioquin nisi uerum esset, id esse, falsum. non foret falsum, atque quo uerius falsum est. siue quo uerius est. hoc est falsum, eo est proculdubio falsius: Sic ergo quo materia uerior est materia, id est, qua uerior ad entia, possibilitas est, eò falsior actus, atque uicissim.