Latin
1659.5 to 1659.8
Ficino, Opera omnia 1659.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cao. II. N capite libri secundo quid qualitas sit inquirit, atque utrum ullo modo ad essentialem pertineat rationem. Confiretur autem, non ad essentiam simpliciter acceptam. sed ad talem essentiam attinere. Si enim definias essentiam ignis ranquam calefactiuam, merito inferes ibi calorem: sed fortè ibi ca lor interea desinet propriè qualitas nominari. Sin autem absolutam definias ignis substantiam aquae substantiam antecedit talem non manifestè interpones ibi calorem, substantiam uerò ignis non corpus, tantum esse uult, sed corpus certa in specie collocatum. In cuius quidem essentia pręcipuum sit substantialis forma occulta sensui? &occultis praedita uiribus, secundum uerò sit materia sua. Primum uerò locum tenet forma, quoniam haec rem in specie collocat, &dat esse materiae, uocat uerò substam tialem formam saepè hic, &alibi rationem, quia in primis rationi ideali seminariaeque renspondetur perque ipsam res ipsa tum intelligitur, tum praecipuè definitur, &quia propriè ratione cognoscitur. Tangit interea nonnullorum opinionem dicentium. quae occurrunt sensibus qualitates, non esse firmum in se aliquid, sed plerunque passiones quasdam suppositorum, uel oppositorum. illatas ab actionibus substantialium formarum ubique latentium. A quibus quicquid emicat assidud in mareriam propriam, esse formarum eiusmodi actus &actiones, ut calor &lumen leuitasque in igne quiequid autem inde transit in materiam alienam. passiones existere, sicut ab igne calor in aquam. Repetit inter haec, quae rei ipsius essentiam necessario complent, non debere illic qualitates denominari, siue essentialem ta lem compleant, sicut calor essentialem calefactoriam, siue essentiam simpliciter, sicut differentiam spe cialis, uel prima uirtus in igne antecedens quoque calorem. Subiungit neque triangulum, neque triangu laritatem ipsam in triangulo qualitatem, id est accidens esse, sed caerę uel chartae triangularem fieri, qualitatis more contingere? Concludit qualitatem proprio nomine acceptam contingere post ipsam simpliciter essentiam iam absolutam. siue qualitas separabilis inde sit, siue rursum inseparabilis. Haec confirmari uidentur ex eo, quod Theologi nonnulli de essentia disputant, uel natura quam no minant quidditatem. Rationemue formalem. Quatuor enim circa ipsam signa constituunt: ut ecce in primo signo homo est animal rationale terrenum, quae quidem ratio formalis est hominis. In secundo adhibentur huic rationinegationes omnium etiam propriè consequentium.