Latin
1659.9 to 1659.10
Ficino, Opera omnia 1659.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Negationes inquam rationibus formalibus innitentes, ut homo neque risibilis est, neque non risibilis, neque docilis, neque non docilis. In tertio signo adiunguntur homini proprietates eius, ut homo est docilis, atque risi bilis. In quarto signo communia constituunt accidentia. Oportere autem ante communia esse unicusque propria patet ex eo. quod mobilia firmis necessarib innituntur. Propria insuper siquidem plura sint, rediguntur ad unum maximè proprium. Hoc iterum, si more qualitatis adhibet esse tale uel tale etiam si tribuat id assiduè, in substantialem resoluitur formam, quae tanquam perfectior exhibet simpliciter esse. Quod quidem antecedit esse tale, sicut potentia ipsa simpliciter, talem potentiam anrecedit. Hucusque est comitantium in essentiam resolutio. In ipsa quoque essentia, essentialis uirtus natu raliter. insita resoluitur in essentiam, quam licet cogitando uirturi praeponere: à qua quidem uirtute passiones propriè oriuntur. Post haec communia plurimum aliunde contingunt. Superiora