Latin
1660.1 to 1660.3
Ficino, Opera omnia 1660.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
rebus naturalibus aliud est componere, aliud commiscere. Profecto simili quadam proportione, sicut in numerorum ordine additur unitas unitati. Fitque binarius: sic in natu ra additur materiae forma, fitque corpus Ibi rursus unitas numero ad ternarium procreandum: hic similiter adiungere uirtus corpori ad motum efficiendum: fitque corpus mobile: Illic iterum apponiur numero numerus, ut binarius binario, unde fit quaternarius, aut etiam quaternario, ternarius admouetur ad septenarium componendum. Simili quodam pacto, &in natura corpus iam mobile factum, ad corpus aliud aequè mobile se confert, atque uicissim, unde corpora corporibus, sicut numeri numeris componuntur. Proinde sicut in numeris praeter adiunctionem multiplicatio fit, sic ultra compositionem, uel appositionem fit in natura commixtio. Quaternarium uides adiunctione creari, ubi duo dicis atque duo, uides in eodem commixtionem: ubi ais, bis duo confi ciunt quaternarium Rursus nonarium cernis adiunctione creari, dum quinario quaternarius additur. Reperis in eodem commixtionem dum dicis ter tria nouem. Similiter uel admouetur, &quodammodo etiam infunditur corpus corpori, uel in unum penitus confunduntur. In qua quidem confusione non licet in alijs corporis commixti partibus aliud hic, aliud ibi discernere, sed cuncta continentur in singulis: &ita in quolibet concluditur uniuersum. Sicut ubi numerum multiplicas, puta ternarium in qualibet unitate parteque ternarij totum ternarium comprehendis: alioqui ter tria computare non posses. Tum uerò sicut in numeris: quicunque multiplicatione conflatur, etiam adiunctione conficitur, neque uicissim, sic in natura ubicunque fit rerum exacta commixtio iam &composi tio contigit, neque fit e conuerso. Omnino igitur sicut in numeris negare non potes eiusmodi conflationem fieri, in qua totum contineatur, in qualibet parte sui ad nouam inde formam numeri procreandam, ut ternarius totus in qualibet sui parte multiplicatus ad ipsam nouenarij formam: ita similem in natura commixtionem negare non debes.