Latin
Cap. III
Ficino, Opera omnia 1660
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. Superiora confirmat. CAput tertium superiora confirmat atque concludit, qualitatem ubicunque sit, esse passionem quanEdam subducti ab occulta quadam essentiae uirtutisque essentialis efficatia dependentem. In ipsis autem rerum essentijs rationibusque formalibus loco qualitatum esse differentias speciales proprietatesque (ut ita loquar) essentiales, quibus species ipse rerum tum in seipsis constituuntur, tum ab alijs distinguuntur. Quae quidem &actus quidam essentiales sunt, praesertim in essentijs à materia separatis. Subiungit rationem ipsam, scilicet rum seminariam, tum formae substantialis efficaciam propagare ex eo, quod in ipsis est proprium, &nobis occultum, manifestas sensibus in superficie qualitates, &ubi ait, calorem igni innatum non esse qualitatem, sed speciem actumque ignis, in primis intellige calorem, tum formam ignis substantialem, tum ipsius proprietatem, ex qua calor manifestus exoritur: qui non tam in ipsa ignis forma, quam in aliquo subiecto suscipitur, inter haec ubi ait, inqualitatum principijs exemplaribusque esse actus quosdam loco qualitatum, quae palàm in subiectis eo parent. potes etiam ita legere. Qualitatum principia exemplaria actus sunt eorum, quibus primo insunt. Neque rursum absurdum fuerit, ubi ait, naturam quidem essentiae insitam esse speciem ipsius, aut actum, sed affectionem in aliud transeuntem dici potius qualitatem, dictum eiusmodi dupliciter intelligere: primo quidem cut diximus) scilicet proprietatem in specie ipsa latentem esse ipsius differentiam atque actum, apparentem uerò in materia qualitatem. Deinde rursum affictionem huic speciei propriam, in materia propria uigentem assiduè, sicut calor &in igne, non tàm qualitatem, quam actum ignis existimandam: qualitatem uerò praecipuè quando transit in aquam. VII. IN LIBRVM ENNEADIS SECVNDAE. Comment. Quomodo in numeris, atque in natura compositio fiat, atque commixtio: Item de tribus opinionibus Cap. mixtionis. Vemadmodum in numeris aliud quidem est adiungere, aliud autem multiplicare: sic