Latin
1663.8 to 1663.9
Ficino, Opera omnia 1663.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
quam prope oculum: ubi enim radius noster emittitur, ualidus est. Nec insuper expedit lumine hic uberiore spargi, sed penes obiectum iam debilis lumine multo fouetur, eodem per obiectum protinus diffundendus. Probabile enim uidetur uisualem oculi radium protendi per pyramidalem occurrentis luminis latitudinem eiusdem luminis adminiculo uersus rei uidendae latitudinem, quatenus uidelicet progredi ualet: &quando sic termi natur, peragi uisionis effectum. Vtriusque uerò scilicet radij uisualis atque luminis uberioris commer cio quodam confici uisionem Plato in Timaeo, &Galenus Calcidiusque ibidem docent, &perspecti ue confirmant. Lumen uerò dictum uel radio uisuali est ingenitum, uel foris adhibitum. IN LIBRVM NONVM CONTRA GNOSTI