Latin
IN LIBRVM DE VISV, ET QUARE, QUAE PROCVL
Ficino, Opera omnia 1663
Unproofread scanNot analysed yet
Com ent.
cos.
Vnum bonumque idem est &omnium primum. Item tria sunt principia.
Ipsum bonum, mens, anima.
Cap.
LOTINI mentem non fuisse à Christiana lege penitus alienam ex eo conijcere possumus, quòd cum Ammonij semper Christiani discipulus fuerit, &Christianissimi Origenis semper amicus conuenisse dicitur unà cum Origene atque Heremnio, se nunquam ab institutis Ammonij discessurum: idque sicut promiserat seruauisse. Praeterea gentilium deorum cultum alto animo aliquando contempsisse: Amelio ad hunc exhortante Porphyrius ipse discipulus eius est testis.